Preghiere Ortodosse in lingua Latina

In  nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Gloria Tibi Domine, gloria Tibi.

Rex caelestis, Consolator, Spiritus veritatis, qui  extas ubique et omnia imples. Thesaurus beneficiorum et Largitor vitae; Veni et mane in nobis, atque de omni immunditia munda nos, et salvas fac animas nostras, Benigne.

Sanctus Deus, Sanctus Fortis, Sanctus Immortalis, miserere nobis (ter)

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen

Sanctissima Trinitas, miserere nobis, Dominator, dele peccata nostra, Domine, ignosce iniquitates nostras, Sancte, visita et sana infirmitates nostras, propter nomen tuum.

Domine miserere (ter).

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen

Pater noster, qui es in caeli, sanctificetur nomen Tuum. Adveniat Regnum Tuum. Fiat voluntas Tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum supersubstantialem da nobs hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo.

Quoniam Tuum est regnum, et vis, et gloria, Patris et Filii et Spiritus Sancti, nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.